Ecclesiastes 7

. HIER. Memoria bonorum operum, quae delectet auditorum corda, sicut nares unguenta: Unde, Hoc est, Melius est miserae vitae tormenta, et tribulationes, et labores moriendo evadere, quam ad haec nasci et sustinere. . contra peccatum suum vel alienum, quia corrigis, non quia ultionem cupis Prov. 27.. . Meliora sunt amici vulnera, quam fraudulenta inimici oscula. id est, saeculi curas moventia, quae ducunt ad gehennae incendia: sapiens perfectus nulla argutione indiget, nulla calumnia turbatur. Ergo de sapiente in profectu posito est accipiendum qui aliquando turbatur de iniquitate judicii, cum Deus statim non punit. . Perfectio. Melior est consummata justitia, quam inchoata, et orationis epilogi quam exordia; hic certamen, ibi victoria. Huic arroganti contrarius est, qui in Evangelio pauper spiritu legitur Matth. 5.. . Aliter: Sic debes vivere, ut semper praesentes dies sint tibi meliores, quam praeteriti. Semper est enim tempus operandi, ne cum coeperis decrescere, dicatur: Gal. 5. . Quam magna, quam mirabilia; alium gratuita pietate elegit, alium justo judicio despicit, unde, Mal. 1.. Et, HIER. judicii, quae mala videtur malis, unde, etc. Vel, bona et mala, id est prospera et adversa, prout juste evenerint, sustine viriliter. Omnia enim juste, quamvis occulte, et hoc est etc. . quasi, Noli impoenitens provocare Deum, ut etiam viventi inferat supplicium, sicut fecit Dathan et Abiron. Omnibus sine respectu personarum benefacit. Vel, in prosperis et in adversis providet. HIER. Angelos, qui civitati nostrae, id est Ecclesiae, tanquam custodes, id est auxiliatores, praesunt. Et decem dicuntur, quia denarius numerus est perfectus. . Docet sapientem maledicorum linguas non attendere, ne cum ipse idem faciat, sibi velit ignosci et alios reprehendi. Si enim hoc fecerit, semper curiosus et iratus erit, quia nec servorum linguas compescere valebit. . daemonum, qui venantur animas nostras, quorum mulieres retia, et sagenae haeretici. Hoc inveni, etc., usque ad facilior ad casum est mulier. Quamcunque rem vel discretionem inter homines et eorum mores: quis perfecte bonus nisi solus Christus? Christum, qui caput est omnium bonorum, quod figuratur per millenarium qui perfectus numerus. HIER. Ne videatur communem omnium hominum naturam damnare, et Deum ejus auctorem accusare, vigilanter adjecit, etc. Quasi dicat: Homo quidem bonus factus est, sed libero arbitrio derelictus, sponte cadit et immiscet se vanis curis et superfluis. etc. ID. Dixit superius vix bonum hominem inveniri, cum a Deo homines sint boni facti. Nunc quae bona eis dederit tanquam gratulabundus enumerat, sapientiam, rationem, arcana cognoscere.
Copyright information for VulgGlossa